Documenta Decretum erectionis Fraternitas Sacerdotalis Sancti Petri, die 18 octobris 1988

 Reditum ad ordinem documentorum 

 [Textus originalis: latinus]

COMMISSIO PONTIFICIA ECCLESIA DEI
Prot.No.234/88  

DECRETUM

Pontificia Commissio “Ecciesia Dei”, vi specialium facultatum a Summo Pontifice sibi tributarum, petitonem Rev.di D.ni Joseph Bisig benigne accipiens, Fraternitatem Sacerdotalem Sancti Petri –  quae sibi proponit sacerdotum sanctificationem per ministerii pastoralis exercitium, praesertim in vita sua sacrosancto Eucharistiae sacrificio conformanda, atque per observantiam traditionum liturgicarum et disciplinarium a Romano Pontifice memoratarum Litteris Apostolicis “Ecclesia Dei” Motu Proprio datis die 2 mensis Iulii h.a. – in societatem clericalem vitae apostolicae iuris pontificii ad normam praescriptorum iuris canonici hoc Decreto juxta omnes iuris effectus erigit.

Huiusmodi erectio secumfert etiam ius, de quo in can. 611.

Fraternitas sacerdotalis normis regitur CIC, huius Decreti praeceptis atque constitutionibus aliisque juris proprii praescriptis.

Sodalibus Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Petri necnon aliis sacerdotibus, qui in domibus Fraternitatis hospites sint vel in ipsius ecclesiis ministerium sacrum exerceant, usus conceditur librorum liturgicorum iam anno 1962 vim habentium.

Quo melius necessaria Ecclesiae unitas foveatur, sodales Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Petri peculiari diligentia communionem cum Episcopo et presbyterio dioecesano prosequantur ad normam can. 679-683.  Itemque in exercendo ministerio pastorali praescripta iuris servent, praesertim ea quae ad validam et licitam celebrationem sacramentorum Paenitentiae et Matrimonii pertinent necnan ad adnotationes in libros paroeciales transcribendas juxta can. 535,§ 1.

Constitutiones Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Petri, ab hac Pontificia Commissione recognitae, approbantur ad triennitim.

Eiusdem Fraternitatis Moderatur Supremus nominatur pariter ad triennium Reverendus Dominus Ioseph Bisig.

Attentis peculiaribus adiunctis, Fraternitas Sacerdotalis Sancti Petri quoad omnes effectus subicitur auctoritati Sedis Apostolicae ope huius Pontificiae Commissionis, donec aliter provideatur.

Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in audientia diei 18 mensis Octobris anno 1988 infrascripto Cardinali Pontificiae Commissionis “Ecclesia Dei” Praesidi concessa, Decretum hoc de erigenda Fraternitate Sacerdotali Sancti Petri in Societatem vitae apostolicae deque eius constitutionibus ad experimentum approbandis, ratum habuit atque publici iuris fieri iussit.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Aedes Pontificiae Commissionis “Ecciesia Dei”, die XVIII mensis Octobris anno 1988.

AUGUSTINUS Card. MAYER
Praeses

CAMILLUS PERL
ab actis

 Reditum ad ordinem documentorum