Documenta Motu Proprio Ecclesia Dei Johannis Pauli
Papæ II, die 2 julii 1988
1. Ecclesia Dei adflicta illegitimam cognovit episcopalem ordinationem
ab Archiepiscopo Marcello Lefebvre die tricesimo mensis Iunii collatam,
unde ad nihilum sunt omnes conatus redacti horum superiorum annorum
ut nempe in tuto collocaretur ipsa cum Ecclesia communio Fraternitatis
Sacerdotalis a Sancto Pio Decimo quam idem condidit Reverendissimus
Dominus Lefebvre. Nulli enim rei profuerunt eius modi conamina,
quæ prioribus mensibus fervidius usque fiebant quibusque Apostolica
Sedes patientiam adhibebat et indulgentiam, quantam quidem ullo
modo fieri licebat. [1]
2. Mæstitia vero hæc præsertim a Sancti Petri Successore persentitur,
ad quem videlicet primum unitatis Ecclesiæ tutela pertinet, [2]
quantumvis parvus numerus eorum fuerit qui hisce recta via implicantur
eventibus, quoniam unusquisque homo a Deo diligatur iam ex sese
Christoque sanguine est redemptus de Cruce in omnium hominum salutem
profuso.Adiuncta peculiaria, tum obiectiva tum etiam subiectiva,
in quibus actus Archiepiscopi Lefebvre evenit, universis quidem
opportunitatem præbent ut alte res ponderentur atque officium fidelitatis
renovetur erga Christum eiusque Ecclesiam.
3. In semetipso talis actus fuit inoboedientia adversus Romanum
Pontificem in causa quadam gravissima summique omnino ponderis pro
Ecclesiæ unitate, cuius generis est episcoporum ordinatio per quam
nempe sacramentaliter sustinetur apostolica successio. Quam ob rem
talis inoboedientia -- secum quæ infert veram repudiationem Primatus
Romani -- actum schismaticum [3] efficit. Atque eundem peragentes
actum, quamquam publicum monitum ad illos deferendum curaverat Cardinalis
Præfectus Congregationis pro Episcopis superiore die decimo septimo
mensis Iunii, Reverendissimus Dominus Lefebvre necnon sacerdotes
Bernardus Fellay, Bernardus Tissier de Mallerais, Richardus Williamson
et Alfonsus de Galarreta in gravem incurrerunt excommunicationis
poenam iam ecclesiastica disciplina præstitutam. [4]
4. Huius autem schismatici actus radix dignosci potest in ipsa
aliqua imperfecta et pugnanti sibi notione Traditionis: imperfecta,
quandoquidem non satis respicit indolem vivam eiusdem Traditionis,
quæ -- uti clarissime docet Concilium Vaticanum Secundum -- "est
ab Apostolis ... sub assistentia Spiritus Sancti in Ecclesia proficit:
crescit enim tam rerum quam verborum traditorum perceptio, tum ex
contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in corde suo,
tum ex intima spiritualium rerum quam experiuntur intellegentia,
tum ex præconio eorum qui cum episcopatus successione charisma veritatis
certu acceperunt". [5]
Sed omnino discors est pugnans Traditionis notio quæ universali
Ecclesiæ Magisterio opponitur, quod quidem pertinet ad Romanum Episcopum
Episcoporumque coetum. Nemo profecto traditioni fidelis haberi potest
qui ligamina nempe recidit ac vincula ab eo cui Christus ipsa in
persona Apostoli Petri, ministerium commisit unitatis in Ecclesiam
suam. [6]
5. Facinore modo patrato ante oculos obversante, nos debere intellegimus
cunctos fideles conscios reddere quarumdam rerum quas tristis eventus
hic præ se omnino fert.
a) Excitus reapse quem Episcopi Lefebvre motus nuper habuit omnibus
fidelibus potest dare ansam debetque aperte ac penitus cogitandi
de propria erga Traditionem Ecclesiæ fidelitate, sincere a Magisterio
sive ordinario, sive extraordinario, a Conciliis præsertim, a Nicæno
ad Vaticanum II. Ex hac quidem meditatione, omnibus persuadendum
est reiterato efficacique modo, oportere sane adhuc dilatare et
fidelitatem augere, amotis omnino falsis interpretationibus ac arbitrariis
et non legitimis amplificationibus de rebus ad doctrinam, liturgiam
disciplinamque pertinentibus.
Præsertim ad Episcopos, per munus quidem pastorale, officium
grave pertinet perspicacem exercendi vigilantiam caritatis et fortitudinis
plenam, ut eiusmodi fidelitas ubique servetur. [7]
Necesse tamen est, ut omnes Pastores et reliqui Christifideles
plane denuo agnoscant non modo auctoritatem, sed etiam Ecclesiæ
thesaurum, quæ et in charismatum varietate et in rerum spiritalium
necnon apostolatus traditionibus innituntur, quæque et pulchritudinem
efficiunt unitatis in varietate: illius nempe "temperationis",
quam Spiritus Sancti impulsu ad Cælum effert terrestris Ecclesia.
b) Velimus præterea, et theologos viros et alios scientiarum
ecclesiasticarum peritos admonere, ut et eorum sententia hisce in
adiunctis exquiratur. Amplitudo, enim, et altitudo præceptorum Concilii
Vaticani II renovatum postulant investigationis studium, quo Concilii
perpetuitas una cum Traditione omnino illustretur, in iis potissimum
doctrinæ partibus, quæ, cum fortasse novæ sint, nondum bene a quibusdam
Ecclesiæ portionibus intellectæ sunt.
c) Hisce in adiunctis ante omnia cupimus sollemnem et concitatam,
paternam ac fraternam provocationem ad eos omnes interponere, qui
quoquo modo hucusque cum navitate Archiepiscopi Lefebvre coniuncti
sunt, ut grave servent officium adhærendi ad Christi Vicarium in
unitate Ecclesiæ Catholicæ, neque velint ullo modo tam pravam usque
sustinere agendi rationem. Omnes scire debent formalem schismati
adhæsionem gravem esse in Deum iniuriam atque excommunicationem
præ se ferre lege Ecclesiæ rite statutam. [8]
His omnibus fidelibus catholicis, qui se vinctos sentiunt quibusdam
antecedentibus formis liturgicis et disciplinaribus traditionis
Latinæ, significare optamus etiam voluntatem Nostram -- quacum petimus
ut consocientur voluntates Episcoporum eorumque omnium, qui in Ecclesia
ministerium exercent pastorale -- facilem iis reddendi communionem
ecclesialem rationibus necessariis ad tuendam observantiam eorum
appetitionum.
6. Consideratis momento et multiplicitate quæstionum in hoc documento
memoratarum, hæc quæ sequuntur decernimus:
a) instituitur Commissio, cuius erit Episcopis cooperari, Dicasteriis
Curiæ Romanæ et circulis quorum interest, ut plenam expediat communionem
ecclesialem sacerdotum, seminariorum alumnorum, communitatum aut
singulorum religiosorum coniunctorum Fraternitati conditæ ab Archiepiscopo
Lefebvre, qui cupiant Petri Successori in Ecclesia Catholica cohærere,
suas servantes traditiones spiritales et liturgicas, iuxta Protocollum
superiore die 5 mensis Maii obsignatum a Cardinali Ratzinger et
ab Archiepiscopo Lefebvre;
b) hæc Commissio constat ex Cardinali Præside et aliis membris
Curiæ Romanæ, pro numero qui opportunus habebitur secundum rerum
temporumque adiuncta;
c) insuper, ubique observandus erit animus eorum qui se sentiunt
traditioni Latinæ liturgicæ divinctos, idque per amplam ac liberalem
applicationem normarum iamdiu ab Apostolica Sede editarum, quod
attinet ad usum Missalis Romani iuxta editionem typicam anni 1962.
[9]
7. Iam exeunte hoc anno, peculiari modo Sanctissimæ Virgini dicato,
exoptamus adhortari omnes ut se adiungant continuæ deprecationi
quam Christi Vicarius, per intercessionem Matris Ecclesiæ, Patri
adhibet ipsis Filii verbis: Ut unum sint!
Datum Romæ, apud S. Petrum, die altero mensis Iulii, anno MCMLXXXVIII,
Pontificatus Nostri decimo.
Joannes Paulus PP. II
_________________________________
1. Cf. Nota informativa diei 16 Iunii 1988 in diurnario "L'Osservatore
Romano" (17 Junii 1988), pp. 1-2. 2. Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum I, Const. Pastor æternus,
cap. 3: DS 3060. 3. Cf. Codex Iuris Canonici, can. 751. 4. Cf. ibid., can. 1382. 5. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum,
8. Cf. Conc. Oec. Vat. I, Const. Dei Filius,cap. 4: DS 3020. 6. Cf. Mt 16, 18; Lc 10, 16; Conc. Oec. Vat. I, Const. Pastor
æternus, cap. 3: DS 3060. 7. Cf. Codex Iuris Canonici, can. 386; Paulus PP. VI, Adhort.
Ap. Quinque iam anni (8 Decembris 1970): AAS 63(1971), pp. 97-106. 8. Cf. Codex Iuris Canonici, can. 1364. 9. Cf. Congregatio pro Cultu Divino, Ep. Quattuor abhinc annos:
AAS 76 (1984), pp. 1088-1089.
|