Pręsentatio Fraternitas Sacerdotalis Sancti Petri

De origine Fraternitatis

Fraternitas Sacerdotalis Sancti Petri est Societas clericalis vitę apostolicę iuris pontificii.  Hic cœtus catholicorum sacerdotum sine religiosis votis laborat finem apostolicum proprium in mundo adimplendum.  Hęc missio est duplex: una, instructio ac sanctificatio sacerdotum in liturgię Romanę traditionalis ambitu; altera, praxis pastoralis sicut Ecclesię ministerium.

Fraternitas fundata est die 18 octobris a.D. 1988 in Abbatia Altę Ripę (Helvetię) ab duodecim sacerdotibus et aliquibus seminaristis.  Exiguum post tempus, Monsignore Joseph Stimpfle, Archiepiscopo Augustano (Germanię), sub petitione Cardinalis Ratzinger, Fraternitatem in sua diœcesi, in pago Wigratzbad, nuncupato Sanctuario Bavaro in honorem Beatę Marię Virginis dicato, accipit.  Ubi hodie invenitur Europęum Fraternitatis Sancti Petri Seminarium et quod inter suos sodales 200 sacerdotes et 120 seminaristas numerat. 

De Formatione

Fraternitas Sancti Petri constituit domos formationes duas: primam in Wigratzbad (Germanię), alteram in Denton (Americę Septentrionalis), Nebrascę.  In his duobus seminariis actuales ad formationem sacerdotum normas in usu Ecclesię vigent.  Alumni autem sequuntur unum spiritualis formationis annum ("propedeuticum") ante cyclum Philosophię (duo anni), postea illud theologię (quattuor anni).  Alumnus ad sacerdotium per hos orationis, studii et vitę communis annos humanam maturitatem, personalem disciplinam et maiorem Deo unionem pedetemptim acquirit.  Vita autem spiritualis in his duobus Seminariis in Sanctum Sacrificium Missę confluit, fovens itaque illam "liturgicarum et spiritualium traditionum fidelem" observantiam, normis motu proprio "Ecclesia Dei adflicta" congruentem, ex die 2 iulii a.D. 1988, qui est ab origine fundationis (Constitutiones, art. 8).

Ministerium pastorale

Post hoc tempus formationis, sacerdotes ab apiscopo diœcesano ducentes et cum propriis Fraternitatis Constitutionibus congruentes, in diversos apostolatus in Gallia, Germania, Helvetia, Austria, Italia, Anglia, America Septentrionale, Australia, Canada ac nuper in Nigeria mittuntur.  Ubi possibile est sacerdotes in parvis communitatibus vivunt; ii autem fidem propagant per prędicationem, catechismum, iuventuti instructionem (scholas, puerorum exploratorum motum,...), peregrinationum et exercitium spiritualium pręparationem et varia.  Hi congruentes in omne cum Sede apostolica Sacramenta administrant cum liturgicis libris vigentibus anno 1962.