Inter Pontífices qui talem debitam curam adhibuerunt, nomen excellit sancti
Gregorii Magni, qui tam fidem catholicam quam thesauros cultus ac culturæ a
Romanis in sæculis præcedentibus cumulatos novis Europæ populis
transmittendos curavit. Sacræ Liturgiæ tam Missæ Sacrificii quam Officii
Divini formam, uti in Urbe celebrabatur, definiri conservarique iussit. Monachos
quoque et moniales maxime fovit, qui sub Regula sancti Benedicti militantes,
ubique simul cum Evangelii annuntiatione illam quoque saluberrimam Regulæ
sententiam vita sua illustrarunt, «ut operi Dei nihil præponatur» (cap. 43).
Tali modo sacra liturgia secundum morem Romanum non solum fidem et pietatem sed
et culturam multarum gentium fecundavit. Constat utique liturgiam latinam variis
suis formis Ecclesiæ in omnibus ætatis christianæ sæculis permultos Sanctos
in vita spirituali stimulasse atque tot populos in religionis virtute roborasse
ac eorundem pietatem fecundasse.
Ut autem Sacra Liturgia hoc munus efficacius expleret, plures alii Romani
Pontifices decursu sæculorum peculiarem sollicitudinem impenderunt, inter quos
eminet Sanctus Pius V, qui magno cum studio pastorali, Concilio Tridentino
exhortante, totum Ecclesiæ cultum innovavit, librorum liturgicorum emendatorum
et «ad normam Patrum instauratorum» editionem curavit eosque Ecclesiæ latinæ
usui dedit.
Inter Ritus romani libros liturgicos patet eminere Missale Romanum, quod in
romana urbe succrevit, atque succedentibus sæculis gradatim formas assumpsit,
quæ cum illa in generationibus recentioribus vigente magnam habent
similitudinem.
«Quod idem omnino propositum tempore progrediente Pontifices
Romani sunt persecuti, cum novas ad ætates accommodaverunt aut ritus librosque
liturgicos determinaverunt, ac deinde cum ineunte hoc nostro sæculo ampliorem
iam complexi sunt redintegrationem» [2]. Sic vero egerunt Decessores nostri Clemens VIII, Urbanus
VIII, sanctus Pius X [3], Benedictus
XV, Pius XII et beatus Ioannes XXIII.
Recentioribus autem temporibus, Concilium Vaticanum II desiderium expressit,
ut debita observantia et reverentia erga cultum divinum denuo instauraretur ac
necessitatibus nostræ ætatis aptaretur. Quo desiderio motus, Decessor noster
Summus Pontifex Paulus VI libros liturgicos instauratos et partim innovatos anno
1970 Ecclesiæ latinæ approbavit; qui ubique terrarum permultas in linguas
vulgares conversi, ab Episcopis atque a sacerdotibus et fidelibus libenter
recepti sunt. Ioannes Paulus II, tertiam editionem typicam Missalis Romani
recognovit. Sic Romani Pontifices operati sunt ut «hoc quasi ædificium
liturgicum [...] rursus, dignitate splendidum et concinnitate» appareret [4].
Aliquibus autem in regionibus haud pauci fideles antecedentibus
formis liturgicis, quæ eorum culturam et spiritum tam profunde imbuerant, tanto
amore et affectu adhæserunt et adhærere pergunt, ut Summus Pontifex Ioannes
Paulus II, horum fidelium pastorali cura motus, anno 1984 speciali Indulto
“Quattuor abhinc annos”, a Congregatione pro Cultu Divino exarato, facultatem
concessit utendi Missali Romano a Ioanne XXIII anno 1962 edito; anno autem 1988
Ioannes Paulus II iterum, litteris Apostolicis “Ecclesia Dei” Motu proprio
datis, Episcopos exhortatus est ut talem facultatem late et generose in favorem
omnium fidelium id petentium adhiberent.
Instantibus precibus horum fidelium iam a Prædecessore Nostro Ioanne Paulo
II diu perpensis, auditis etiam a Nobis Patribus Cardinalibus in Concistorio die
XXIII mensis martii anni 2006 habito, omnibus mature perpensis, invocato Spiritu
Sancto et Dei freti auxilio, præsentibus Litteris Apostolicis DECERNIMUS quæ
sequuntur:
Art. 1. Missale Romanum a Paulo VI promulgatum ordinaria expressio “Legis
orandi” Ecclesiæ catholicæ ritus latini est. Missale autem Romanum a S. Pio V
promulgatum et a B. Ioanne XXIII denuo editum habeatur uti extraordinaria
expressio eiusdem “Legis orandi” Ecclesiæ et ob venerabilem et antiquum eius
usum debito gaudeat honore. Hæ duæ expressiones “legis orandi” Ecclesiæ,
minime vero inducent in divisionem “legis credendi” Ecclesiæ; sunt enim duo
usus unici ritus romani.
Proinde Missæ Sacrificium, iuxta editionem typicam Missalis Romani a B.
Ioanne XXIII anno 1962 promulgatam et numquam abrogatam, uti formam
extraordinariam Liturgiæ Ecclesiæ, celebrare licet. Conditiones vero a
documentis antecedentibus “Quattuor abhinc annos” et “Ecclesia Dei” pro usu
huius Missalis statutæ, substituuntur ut sequitur:
Art. 2. In Missis sine populo celebratis, quilibet sacerdos catholicus
ritus latini, sive sæcularis sive religiosus, uti potest aut Missali Romano a
beato Papa Ioanne XXIII anno 1962 edito, aut Missali Romano a Summo Pontifice
Paulo VI anno 1970 promulgato, et quidem qualibet die, excepto Triduo Sacro. Ad
talem celebrationem secundum unum alterumve Missale, sacerdos nulla eget
licentia, nec Sedis Apostolicæ nec Ordinarii sui.
Art. 3. Si communitates Institutorum vitæ consecratæ atque Societatum vitæ
apostolicæ iuris sive pontificii sive diœcesani quæ in celebratione
conventuali seu “communitatis” in oratoriis propriis celebrationem sanctæ
Missæ iuxta editionem Missalis Romani anno 1962 promulgatam habere cupiunt, id
eis licet. Si singula communitas aut totum Institutum vel Societas tales
celebrationes sæpe vel plerumque vel permanenter perficere vult, res a
Superioribus maioribus ad normam iuris et secundum leges et statuta particularia
decernatur.
Art. 4. Ad celebrationes sanctæ Missæ de quibus supra in art. 2 admitti
possunt, servatis de iure servandis, etiam christifideles qui sua sponte id
petunt.
Art. 5, § 1. In parœciis, ubi cœtus fidelium traditioni liturgicæ
antecedenti adhærentium continenter exsistit, parochus eorum petitiones ad
celebrandam sanctam Missam iuxta ritum Missalis Romani anno 1962 editi, libenter
suscipiat. Ipse videat ut harmonice concordetur bonum horum fidelium cum
ordinaria parœciæ pastorali cura, sub Episcopi regimine ad normam canonis 392,
discordiam vitando et totius Ecclesiæ unitatem fovendo.
§ 2. Celebratio secundum Missale B. Ioannis XXIII locum habere potest diebus
ferialibus; dominicis autem et festis una etiam celebratio huiusmodi fieri
potest.
§ 3. Fidelibus seu sacerdotibus id petentibus, parochus celebrationes, hac in
forma extraordinaria, permittat etiam in adiunctis peculiaribus, uti sunt
matrimonia, exsequiæ aut celebrationes occasionales, verbi gratia
peregrinationes.
§ 4. Sacerdotes Missali B. Ioannis XXIII utentes, idonei esse debent ac iure
non impediti.
§ 5. In ecclesiis, quæ non sunt nec parœciales nec conventuales, Rectoris
ecclesiæ est concedere licentiam de qua supra.
Art. 6. In Missis iuxta Missale B. Ioannis XXIII celebratis cum populo,
Lectiones proclamari possunt etiam lingua vernacula, utendo editionibus ab
Apostolica Sede recognitis.
Art. 7. Ubi aliquis cœtus fidelium laicorum, de quo in art. 5 § 1 petita a
parocho non obtinuerit, de re certiorem faciat Episcopum diœcesanum.
Episcopus enixe rogatur ut eorum optatum exaudiat. Si ille ad huiusmodi
celebrationem providere non potest res ad Pontificiam Commissionem “Ecclesia
Dei” referatur.
Art. 8. Episcopus, qui vult providere huiusmodi petitionibus christifidelium
laicorum, sed ob varias causas impeditur, rem Pontificiæ Commissioni “Ecclesia
Dei” committere potest, quæ ei consilium et auxilium dabit.
Art. 9, § 1. Parochus item, omnibus bene perpensis, licentiam
concedere potest utendi rituali antiquiore in administrandis sacramentis
Baptismatis, Matrimonii, Pœnitentiæ et Unctionis Infirmorum, bono animarum id
suadente.
§ 2. Ordinariis autem facultas conceditur celebrandi Confirmationis
sacramentum utendo Pontificali Romano antiquo, bono animarum id suadente.
§ 3. Fas est clericis in sacris constitutis uti etiam Breviario Romano a B.
Ioanne XXIII anno 1962 promulgato.
Art 10. Fas est Ordinario loci, si opportunum iudicaverit, parœciam
personalem ad normam canonis 518 pro celebrationibus iuxta formam antiquiorem
ritus romani erigere aut rectorem vel cappellanum nominare, servatis de iure
servandis.
Art. 11. Pontificia Commissio “Ecclesia Dei” a Ioanne Paulo II anno 1988
erecta [5], munus suum adimplere
pergit.
Quæ Commissio formam, officia et normas agendi habeat, quæ Romanus
Pontifex ipsi attribuere voluerit.
Art. 12. Eadem Commissio, ultra facultates quibus iam gaudet, auctoritatem
Sanctæ Sedis exercebit, vigilando de observantia et applicatione harum
dispositionum.
Quæcumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu proprio datis decreta
sunt, ea omnia firma ac rata esse et a die decima quarta Septembris huius anni,
in festo Exaltationis Sanctæ Crucis, servari iubemus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, die septima mensis Iulii, anno Domini
MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
[1] Institutio
generalis Missalis Romani, Editio tertia, 2002, 397
[2] Ioannes Paulus Pp.
II, Litt. ap.
Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 3:
AAS
81 (1989), 899.
[4] S. Pius Pp. X, Litt.
Ap. Motu proprio datæ
Abhinc duos annos (23 Octobris 1913):
AAS 5
(1913), 449-450; cfr Ioannes Paulus II, Litt. ap.
Vicesimus quintus annus
(4 Decembris 1988), 3:
AAS 81 (1989), 899.
[5] Cfr Ioannes Paulus
Pp. II, Litt. ap. Motu proprio datæ
Ecclesia Dei (2 iulii 1988), 6:
AAS 80 (1988), 1498.