Novena ad praeparandum consecrationis actum
Haec Novena ab omnibus sodalibus Fraternitatis dicatur singulis diebus a die 2 usque ad diem 10 mensis Februarii, potius post Missam publicam, ita ut etiam christifideles laici in ea participare possint. Privatim quoque dicatur, sed pro opportunitate locis et temporis.
Post decadem Rosarii dicitur:
Memoráre, o piíssima Virgo María, non esse audítum a sǽculo, quemquam ad tua curréntem præsídia, tua implorántem auxília, tua peténtem suffrágia, esse derelíctum. Ego, tali animátus confidéntia, ad te, Virgo vírginum Mater curro, ad te vénio, coram te gemens peccátor assísto.
Noli, Mater Verbi, verba mea despícere, sed audi, propítia, et exáudi.
Amen
Actus Consecrationis Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Petri ad Immaculatum Cor Mariae in festo Apparitionis beatae Mariae Virginis, die 11 mensis Februarii a.D. MMXXII
Haec consecratio ab omnibus membris Fraternitatis Sabbato die 11 mensis Februarii a.d. MMXXII peragenda est. Christifideles laici inparticipationem invitantur.
O Virgo sanctíssima, Mater Dei atque auxílium Christianórum, réspice nos, Sacerdótes et Seminarístas Fraternitátis Sacerdotális Sancti Petri proclívos ad pedes tuos ac totam spem et fidúciam in te ponéntes, iunctos cum ómnibus, qui famíliae nostrae spirituáli adháerent.
Tu es Regína atque Mater ómnium sacerdótum, per quam Iesus, Summus Póntifex simul et víctima, in mundum intrávit, quam et ipse nobis Matrem dedit.
Súpplices te rogámus, ut pro nobis, infántibus tuis, intercédere dignéris, quos sub Cruce recepísti atque accepisti. Benígne réspice hoc opus, quod ad glóriam Dei et salútem animárum effícere desideramus. Per tuam intercessiónem exóra nobis illas gratias, quibus nos ut membra Ecclésiae únicae, sanctae, cathólicae atque apostólicae indigémus. Uti gubernáti et formáti per magistérium Ecclésiae, zelo permanénti possímus Sacraménta eius conférre atque in fidelitáte indefectíbili erga Vicárium Fílii tui remanére.
Partem sequéntem soli sacerdótes et seminarístae Fraternitátis récitant:
Bene cónscii debilitátis própriae et ódii, quo mundus ópera lucis perséquitur, hódie Fraternitátem nostram sacerdotálem Immaculáto Cordi tuo offerimus, peténtes, ut nos sub patrocínium tuum suscípere dignéris. Hodie et pro semper te elígimus Advocátam et Regínam nostram. Omnia, quod sumus ac habémus, et omnes, qui ministerium nostrum sacerdotale ímpetrant, protectióni tuae amábili damus.
Tibi atque Cordi tuo Immaculáto nos commendámus et consecrámus. Adiuva nos in certámine ad propagándum regnum Fílii tui. Qui se a veritáte elongavérunt, íterum testimónium Ecclésiae áudiant. Qui ab ea seperavérunt, in gremium eius rédeant. Peccatores in gratia dénuo recreantur, et sacramenta respuéntes ea novo desiderio suscipiantur.
Virgo puríssima, una cum sancto Petro et cum Angelis et Sanctis ora pro nobis in hoc árduo témpore. Diléctio atque protéctio tua sit semper super Fraternitátem nostram, ut fidéliter Evangélium divíni Fílii tui annuntiáre et Sacraménta magis magísque animábus conférre possímus. Per tuam intercessiónem obitíneas nos perseveránter usque ad finem grátiam divínam conserváre, ut demum tecum uníti, o Mater amábilis, in domum Patris simus reditúri. Amen.